- SIRIKRAK
- SIRIKRAKnomen avis Europaeis incognitae, a sibilo suo sic dictae, quâ in terrâ sedente (quod praeter morem facit) et sibilante, aut Deô ipsô per illam, si recutitis Doctoribus credimus, venturus est Iudaicus Messias, et Iudaei totô Orbe dispetsi congregabuntur, iuxta vaticinium Zachariae c. 10. v. 8. Sibilabo ad eos et congregabo eos. Talmudicis enim auspicata haec avis, Arabibus contra: quibus corvi est species, viridis, elegans, magnitudine columbae. Viride eius pulchrum et saturum; alis nigra est, aut rubrô et albô distincta, rostrô rubrô, quandoque etiam flavô, apibus infesta, a coitu multum abstinens, furax, querula adeo et clamosa, ut aliâ ave verberatâ clamet, quasi ipsa vapulâsset. Porro tam hiberna quam aestiva, ab omni hominum consortio remotissima, nido summe foetida etc. In Tartariae campestribus circa Caucasum et Caucasias portas magnô numerô invenitur, de qua porro sic Haitho Armenus de Tartaris c. 74. In quadam planitie, quae vocatur Mongal, stant hieme quaedam aves magnitudinis phasianorum, quae pulcherrimas habent plumas, et vocantur Seicerach, unde quando aliquae gentes ingrediuntur illam planitiem, statim fugiunt illae aves et transeunt per illas custodias et fossata (ubi Caucasiae portae) et qui sunt deputati ad custodiam illius loci, per illas aves manifeste cognoscunt inimicorum adventum et ad defensionem continuo sunt parati. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.